CANUSIUM

CANUSIUM
CANUSIUM
apulorum Dauniorum oppid. Ptol. ad Aufidum fluv. Pliniô, l. 3. c. 11. et Pomponiô, l. 2. c. 4. testibus. Idem esse cum Cannarum vico Romanorum clade nobili, asserit Leander, cui quo minus assentiar, faciunt Livius, l. 9. c. 20. l. 22. c. 50. Striabo, l. 6. Plinius, loc. cit. qui utriusque meminêred; ut et Apptanus in Annibalicis: Οἱ δὲ ἐς Κκ´ωας ἐπἐφευγον περὶ διχιλίους, ὀλίγοι δὲ ἐς Κκνοὑσιον διέδρασαν. Proceopius item scribit Canusium distare a Cannatum vico 25. stadiis. Rutilae lanae ferax erat, quae ab eo Canusina dicitur, ex qua qui vestes gestabant Canusinati dicebantur. Martial. l. 9. Epigr. 23. v. 9.
Ut Canusinatus nostro Syrus assere sudet.
Et l. 14. Epigr. 127.
Haec tibi turpato Canusina simillima musto
Munus erit: Gaude, nam cito fiet anus.
Graecis plerisque Κκνύσιον. Appiano et Procepio Κανούσιον, Stephano Καινύσιον, vulgo nunc Canosa dictum. A Diomede conditum, ut habet Strabo, l. 6. Cui convenit horat. l. 1. Serm. Sat. 5. v. 91. ubi de pane Canusino loquitur:
Nam Canusi lapidosus: aquae non ditior urna,
Qui locus a forti Dionede est conditus olim
Haud procul a mari abesse Canusium, asserit Strabo, ubi supra, οὐ πολὺ γὰρ δὴ τῆς ςθαλάςςης ὑπέρκειται. Idem haud obscure colligas ex Philostrato, in vitis Sophistarum, ubi de Herode Atheniensi, Ω῎κισε δὲ καὶ τὸ εν Ι᾿ταλίᾳ Κανύσιον ἡμερώσας ὕδατι, μάλα τοῦτο δεόμενον. Hîc Henricus IV. Imperator a Gregorio VII. excommunicatus, et rapinae expositus, ipsi supplex factus est, sed ab eo adeo duriter tractatus, ut regiô depositô cultu, intra secundum murorum ambitum, sine calceis, saeviente hieme, ieiunus, per triduum, usque ad vesperam Pontificis responsum exspectare cogeretur: taudem nudis pedibus, forcipes et scopas in mann habens, admissus et durissimis conditionibus absolutus est, A. C. 1077. Sigon. l. 9. Inde Canusinus incola. Horat. l. 1. Serm. Sat. 10. v. 30. --- Canusisinimore bilinguis, ubi Schol. Bilingues vocat, quod utramque noscant linguam, et Latinam, et Graecam. Videtur autem poeta, non tam signisicare voluisse duarum linguarum doctos fuisse illos, quam unius, sed mixtae ex duabus. Sic ut nec Latinam, neque Graecam posses dicere, quod vitio magis quam laudi ducendum est. Nic. Lloydius. Baudrand. Canusium urbs alias Apuliae Peucetiae, nunc agri Barensis, 5. milliar. a Cannis excisis, 10. a Barulo in Occasum, sita est in colle, non procul a Veteris loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Canusĭum — (a. Geogr.), Stadt in Apulien, das jetzige Canosa, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Canusium — Canusium, Stadt, s. Canosa di Puglia …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Canusium — Canusĭum, s. Canosa di Puglia …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Battle of Canusium — Infobox Military Conflict conflict=Battle of Canusium partof=the Second Punic War caption= date=209 BC place=Canusium, Apulia, present day Italy casus= territory= result=Indecisive combatant1=Carthage combatant2=Roman Republic commander1=Hannibal …   Wikipedia

  • Hotel Canusium — (Каноса ди Пулья,Италия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Piazza Oristano 32, 76012 К …   Каталог отелей

  • Канузиум — (Canusium) г. в Апулии, на р. Ауфиде, основан греками, по преданию Диомедом. Цветущая его торговля после 2 й пунической войны стала падать; в средние века нападения византийцев, сарацин и норманнов окончательно опустошили К.; лишь обширные… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • КАНУСИЙ —    • Canusium,          Κανούσιον, город на правом берегу Авфида в Апулии, греческого происхождения и, по преданию, основанный Диомедом (отсюда campi Diomedis. Liv 25, 12.), так что жители его даже у Горация называются bilingues. Horat. Sat. 1,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Marco Claudio Marcelo (cónsul 222 a. C.) — Para otros personajes con el mismo nombre, véase Marco Claudio Marcelo. Marco Claudio Marcelo (en latín, Marcus Claudius Marcellus) fue un político y militar romano de la República, nacido en 268 a. C. y muerto en 208 a. C.… …   Wikipedia Español

  • Titus Manlius Torquatus (235 BC) — Titus Manlius Torquatus, son of Titus (or Titus Manlius T.f. Torquatus), was Roman Republican consul 235 BC and 224 BC, censor 231 BC, and dictator 208 BC. Family backgroundThe Manlii were one of the oldest and most distinguished patrician gens… …   Wikipedia

  • Roman Catholic Diocese of Kotor — Map of Montenegro   Kotor Bishopric Blue …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”